Benedictum XVI papam primas litteras encyclicas in lucem edidisse
Benedictum XVI papam
primas litteras encyclicas in lucem edidisse
Die 25. mensis Ianuarii primae
Benedicti XVI papae litterae encyclicae, quae Deus caritas
est inscribuntur, Romae in lucem editae sunt. Benedictus XVI
eas iam mense Decembri Germanice confecit, sed propter quasdam
interpretandi difficultates editio iterum atque iterum dilata est.
Litterae
divisae sunt in partes duas, quarum altera est de amoris in
creatione et salutis historia unitate, altera de caritate
christiana. In parte prima Benedictus XVI de duobus amoris
nominibus erotis, i.e. concupiscentiae amor, et
agapes, i.e. amor benevolentiae, disserit demonstratque erota
et agapen non esse seiungendas, immo amorem unicam rem
esse, variis quamvis cum aspectibus. Ita eis respondet, qui
tamquam Fridericus Nietzsche philosophus Germanicus religionem
christianam ipsi eroti, qui, licet eo non moreretur, impulsum
acceperit, ut in vitium corrumperetur, venenum bibendum dedisse
dicant. Sed erota rem vitae pulcherrimam purificatione
indigere dicit, nam erota ad merum sexum deiectum mercem
aliquam evadere, rem nudam, quam emi liceat vendique, hominem
vero ipsum fieri mercimoniam. Quibus expositis altera in parte
christifideles admonet, ut caritatem exerceant.
Litterae encyclicae a multis
hominibus laudatae sunt. Carolus Lehmann ecclesiae Romanae
cardinalis et praeses concilii episcoporum Germanorum dixit
Benedictum XVI rem acu tetigisse. Quin etiam critici, velut
Joannes Kueng, litteras laudant, sed verba facta secutura esse
sperant. Benedictus quidem papa nos non primum stupefaceret ...
(Videte etiam textum Geronis
Weishaupt sub rubricam varia - religio inseritum)
Scripsit Stefanus Weise Halensis
|