80
Hamas partem maiorem suffragiorum in Palaestina
accepisse
Hamas, id est gregi Islamico extremo, qui vi atque armis
contra occupationem Israëlianam repugnat, pars maior
suffragiorum a populo Palaestino contra plerorumque
exspectationem tributa est: maximus consensus Hamas in zona
Gazae, in provincia Hebron et in Bethlehem tributus est, sed
etiam in orientali Ierusalem adversarii profligati sunt. Cum
LXXVI ex CXXXII sellas senatorias obtinuerit, factio contra Al
Fatah, quae usque ad hunc diem Auctoritatem Palaestinam rexit,
XLIII tantum, Hamas novos moderatores deliget: principes Hamas,
qui pro certo habent sibi totum orbem diffidere, manum parti
devictae tetenderunt, ut communiter rem publicam regerent; quod
negat Abu Mazen fieri posse, qui se sperabat victorem cum
victoribus comitiorum in Israël habendorum de pace acturum esse.
Hamas enim se arma depositurum esse ante suffragiorum diem
negavit.
USA, Russia, ONU et Unio Europaea, quae concorditer ut
quadruplex foedus de oriente medio agunt, aequitate et libertate
comitiorum praesidenti Palaestinorum gratulati sunt atque ex
grege Hamas petiverunt, ut de violentis facinoribus decedat et
civitatem Israël agnoscat. Quamquam dimidia pars civium
Israëlianorum colloquio cum Hamas favent, ut acta diurna Yediot
Ahronot patefecerunt, dux factionis Likud Beniamin Netanyahu
negavit de re qualibet agendum esse, donec radicitus Hamas natura
commutetur, exempli gratia post ceterarum civitatum sanctiones
oeconomicas.
Minister primarius Palaestinorum Abu Ala prompte officio se
abdicavit, praesidi Abu Mazen, qui anno praeterito sellam Yasser
Arafat magno cum consensu occupaverat, deliberandum est, utrum
ibi manendum sit an non: nam ob prosperum exitum Islamicorum apud
populum laevae parti plerumque faventem omnes obstupuerunt.
Damasci, in capite Syriae, colloquia praesidis et Khaled Mashal,
Hamas ducis, iam habita sunt: nam plerique verentur, ne auxilia
externa populo Palaestino mox deficiant.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|