13
KENIA
Elephantes luctu affectos stratam autocineticam infestasse
In Keniâ elephantulus stratam autocineticam transgressus quia collisus erat cum laophoro, elephantes eius familiares paene impetum fecerunt in laophorum (Angl. bus). Epibatae autem laophori vitâ superaverunt, sed erant mentibus consternatissimis.
Nairobi ex urbe – Cum quidam elephantulus inter urbes Mombasa et Nairobi infortunium viale passus mortuus esset, eius 30 familiares a diurnariis illius „The Standard" Kenianis referuntur stratam autocineticam obstruxisse. Quidam epibata laophori consternatus: "Ceteri elephantes" inquit, „se converterunt et recurrerunt in stratam. Qui minati sunt impetum facere in laophorum nostrum, fortissimê quiritantes."
Commeatus vehiculorum utrâque in parte impeditus est, cum elephantes conarentur sodalem suum mortuum dentibus suis de stratâ amovere. Denique custodes ferarum Keniani bestias gigantes sclopetis pneumaticis fugaverunt. Incolae autem regionis siccitate vexatae elephantulum mortuum dissecuerunt carnemque inter se diviserunt.
Hanc relationem d. 13. m.Ian. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|