Annus
2 0 0 6


AUSTROCOREA

AUSTROCOREA

Battutricem sectionis cosmeticae causâ esse dimissam

Functionarii fuerunt immisericordes: Quia Nam Hyun-hee battutrix Austrocoreana post sectionem cosmeticam exercitiis interposuerat pausam, eadem e grege nationali est exclusa. Quo eiusdem battutricis excellentis cursus honorum videtur esse flebiliter finitus.

Seulo ex urbe – Nam Hyun-hee excellens battutrix bullata (Angl. foil fencer) a diurnariis refertur m.Dec. subiisse sectionem chirurgicam, quia visus suus deminutus esset palpebris nimium demissis. Necnon eadem candidata ludorum Olympiorum curaverat, ut in hac sectione genis suis paululum allevandis implantarentur complementa plastica. Quo factum est, ut battutrix facie tumescente per nonnullos dies impediretur, ne particeps esset exercitiorum.

Deinde animi functionariorum ne novâ quidem facie, quae vetere est formosior, emolliti sunt. Oh Wan-gun director unionis athleticae: "Oportet" inquit „nos severius tractare athletas nostras. Quid ceteris videatur, si eorundem collega propter sectionem chirurgicam pausam fecit nonnullorum dierum?" Itaque battutrix in biennium exclusa est e grege nationali.

Hanc relationem d. 13. m.Ian. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae