14
SUPPLICIUM CAPITALE
Iranianos capitis damnare mulierem, quae se defenderit a viro constupraturo
Scripsit Anna Reimann, in Latinum convertit Nicolaus Groß
In Iraniâ mulier est capitis damnata, cum necaverit virum, qui se constuprare voluisset. Iudices autem nequaquam occultant contemptum suum mulierum. Tales casûs quamquam in Iraniâ nequaquam sunt rari, defensores iurum humanorum adhuc sperant se posse impedire, ne mulier subeat supplicium capitale.
Berolino et Karadj ex urbibus , m.Maio a.2005: Duo viri subito opprimunt Nazaninam studentissam 18 annos natam eiusque neptem. Qui viri conantur puellas constuprare. Nazanina se ipsam defendens unum e viris cultro violat mortiferê. Haec defensio iudicibus Iranianis satis est causae, ut puellam damnent capitis. Iidem iudicio addunt: „Hoc sit exemplo, ne ulla umquam mulier audeat manum suam tollere contra virum."
Haec quidem leguntur in Iranianis actis diurnis, quae inscribuntur „Etemad". Adhuc non potuit confirmari ab organisationibus iura humana defendendi, num haec relatio conveniret. Sed Ruth Jüttner, mulier organisationis „Amnestiae Internationalis" particeps et Iraniae perita, diurnariis periodici SPIEGEL ONLINE dicit haec: "Iam compluries casûs huiusmodi invênimus, de quibus primum relatum est ab Etemad. Itaque opinamur hanc relationem esse veram". Amnestiae Internationali aliisque organisationibus iura humana defendendi difficile est nuntios accipere de Irania relatos. „Ex annis" inquit, „non possumus iter facere in Iraniam."
Illam relationem nequaquam esse fabulosam apparet ex casu persimili certê confirmato. M.Iul. a.1997: Vir quidam minatur se constupraturum esse mulierem Iranianam nomine Afsaneha Norouzia. Eadem se defendens necat virum se vexantem. Iudices autem Iraniani affirmant hanc mulierem egisse necessitate coactam. Tamen Norouzia capitis damnatur – septem annis postea. „Omnino non" Ruth Jüttner inquit, „respectum est demonstrari posse hanc mulierem egisse necessitate coactam". Ab organisationibus internationalibus Iranianisque unionibus iura humana defendendi denique effectum est, ut Nourouziae venia daretur. "At hoc secundum rationem iuridicam nequaquam valet iudicium sublatum."
"Talis mulieris servatio semper est actus aequilibrationis"
Jüttner sentit iudicio contra Afsaneham Norouziam dicto evidenter apparuisse crudelem absurditatem: Si necatio necessitate se defendendi facta morte punita sit, fore, ut nulla mulier audeat se defendere contra constupratorem. At tamen deinde fieri posse, ut mulier capitis damnaretur: propter adulterium.
Quam crudeli cum licentiâ iudices Iraniani utantur poenâ capitali, apparet ex multis aliis casibus. Anni 2005 demum autumno duo Iraniani minorennes propter „facinora homosexualia" et consumptum alcoholis supplicio capitali sunt affecti. Qui in Iraniâ ter damnatus est propter abusum alcoholis, capitis damnatur. Etiam rei adulterii aut constuprationis aut facinorum homosexualium accusati possunt imperio publico interfici.
Quamvis hôc tempore perdifficile esset agere cum officialibus Iranianis, tamen spatio annorum praeteritorum organisationibus iurum humanorum saepius id contigisse, ut impedirent, ne fierent in Iraniâ supplicia capitalia aut saltim ut differrentur. "Haec" Jüttner inquit, „ numquam fiunt nisi quodam actu aequilibrationis et collusione virium maximê variarum. Exactê probandum est, quo in stadio processus sit iuridicus, utrum adhuc fieri possit, ut aliquid avertatur ratione iuridicâ, an nulla restet ratio nisi minae politicae." Saepe etiam legatos civitatum Unionis Europaeae in Irania directê rogavisse, ne de damnatis supplicium sumeretur.
Haud insolitum esse supplicium capitale sumi de minorennibus
Praeter minas politicas atque internationales restat alia ratio, qua impediatur poenae capitalis exsecutio: pecunia quae dicitur sanguinaria. Jüttner explicat: "Familiae hominis necati licet decernere, num accipiat aliquantam summam pecuniae ab interfectore, ut evitetur supplicium capitale". At augeri numerum casuum, in quibus magistratûs quidem moneant, ut solvatur pecunia sanguinaria, sed homines necato affines perseverent in poenâ capitali postulandâ.
Necnon alia res est verê terribilis: Gubernatores Iraniani eo quod subscripserint foederibus internationalibus, velut conventioni iurum parvulorum, obligati quidem sunt ne capitis damnent minorennes. Tamen sôlo anno 2005 ab Amnestiâ Internationali referuntur supplicio capitali affecti esse octo minimum homines, qui essent tempore facinoris sui minorennes. Sic ultimo factum est m.Dec. a.2005. Secundum ius Iranianum licet punire puellas ex aetatis anno nono, pueros decimo quinto.
Hanc relationem d. 14. m.Ian. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|