Ali Agca liberandum esse
Ali Agca liberandum esse
Ali Agca, civis ex Turcia qui iuvenis XXIII annorum pontificem
maximum catholicum Iohannem Paulum II sclopetando occidere anno
MCMLXXXI conatus est, libertas ab iudicibus Turcis die XII mensis
Ianuarii restituetur: hoc adnuntiavit unus ex rei patronis. Anno
MM Ali Agca venia a praesidente rei publicae Italicae, ubi poenas
per XIX annos solverat, donatus erat; reo pontifex ipse iam sua
sponte ignoverat, eum in carcere visitans (ut aspicitur in
imagine). Inde in patria sua poenas decem annorum solvere coepit,
quod diurnarium occidisset et praedatus esset; post dimidiam
partem poenae, quod in vinculis bene se gesserit, libertatem
meruit.
Cum vinculis in perpetuum ab iudice Italico condemnatus est,
sententia denuntiabatur "verticem tantum emersum esse
machinationis cuiusdam ignotae ab obscuris viribus
contextae." Alii ergo iudici requirenti mandatum est, ut
accuratius de insidiis pontifici paratis earumque causis
indagaret. Ita considerata sunt Ali Agca itinera ante facinus: de
nonnullis exploratoribus Turcis et Bulgaris investigatur, denique
ante tribunal sex cives Bulgari deferuntur, quorum unus
condemnatur, quod arma homicidae praebuisset. Sed omnia
obscuritate involuta manent. Nullum auxilium indagatoribus ab
ipso Ali Agca affertur, qui saepissime facinoris sui novas
singularesque causas enuntiat. Parentes Emanuelae Orlandi,
adulescentis Romanae a mense Iunio anni MCMLXXXIII ex omnium
conspectu nulla praemonitione evolatae, etiam nunc sperant Ali
Agca liberum quidvis puellae inveniendae utile pronuntiet: quod
iam diu reus palam promiserat.
Frigide nuntius Vaticani communicavit nihil de rei liberatione
sibi praenuntiatum esse consiliaque auctoritatum Turcarum
respectanda esse.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|