Annus
2 0 0 6


06

d.06. m.Ian. a.2006
INFORTUNIUM FODINALE

Valedictiones abyssales

Sciverunt se mox esse morituros. Fodinarii in cuniculo fodinae Virginiae Occidentalis inclusi familiis suis reliquerunt epistulas valedictorias, quibus easdem consolarentur. Quorum nuntius ultimus: Aliquando inter nos revidebimus.

Sagone e fodinâ – Horis suis ultimis Martinus Toler Iunior e sacculo bracarum sumpsit stilographium chartulamque et coepit scribere: „Dicite omnibus: eos revidebo in alterâ parte" et, litteris iam vacillantibus: „Non fuit malum, obdormivi". Necnon iuxta addidit verba maritus paterque familias 51 annos natus: „Amo vos. J.R."

INFORTUNIUM FODINALE: ULTIMUM VALE

 

Brevi post in cuniculo, quo Toler fodinarius eiusque collegae erant inclusi, aer tam rarus factus est, ut viri animis relinquerentur. Non iam expergefacti sunt. Servatores cum 42 horis post pervaderent ad eosdem, unus adhuc vixit. Qui vir 27 annos natus comate affectus nunc est in nosocomio speciali. Medici autem dubitant, num idem resipiscat.

At Martinus Toler Iunior non iam condi potuit nisi mortuus. Qui mortuus est carboneo monoxydato imbutus. Eius epistula est inventus familiaeque traditus. Martini frater Thomas: „Scivi aliquem nuntium ab eo relictum iri." Quo nuntio se esse contristatum, tamen se gaudere quod accepisset.

A diurnariis stationis CNN televisificae Randy nepos Martini Toler relatus est dixisse: „Puto eum voluisse nobis allevare valedictionem eo, quod scripserit se non passum esse." Avunculum suum numquam malis cessisse semperque fuisse bono animo. Ex plus 30 annis eum laborasse in fodinâ. „Sentio Deum ei in fine donavisse pacem".

Praepositi fodinae carbonariae nuntiaverunt etiam apud ceteros fodinarios mortuos inventas esse epistulas. Randy Toler opinatur avunculum fodinarium superiorem cooperatoribus dedisse stilographium. "Fodinarii non solent secum gerere stilographium. Verisimile est avunculum meum ceteris dixisse, cum essent in extremis, oportere, ut pacem facerent cum creatore suo."

Fodinarii erant suffocati, cum fodinâ fulmine ictâ cuniculus displosione partim obrueretur. Fodina, cui nomen est Sago, sita est in Virginia Occidentali, ab urbe Charleston 160 chiliometris versus boreo-orientem remota. Sex fodinarii potuerunt se servare e cuniculo aufugientes. At inclusorum homines necessarii primo passi sunt horribilem nuntiorum mutationem: Propter verba falso intellecta praepositi primo nuntiaverant unum tantum fodinarium esse mortuum, ceteros esse salvos. Tribus demum horis post praepositi concesserunt se nuntium edidisse falsum.

In fodinâ Sagonis quotannis 800.000 tonnae carbonum effodiuntur. Anno proximo praeterito exeunte inventi erant 46 defectűs securitatis.

Hanc relationem d. 06. m.Ian. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis doműsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae