Annus
2 0 0 6


Summus Pontifex monuit ONUm

Summus Pontifex monuit ONUm

Novi anni prima in missa Romae Benedictus XVI monuit ONUm, ut conscientiam suam renovet, nam renovata officii conscientia mundo opus esse existimat, ONU debere propagare iustitiam et amicitiam, et universas gentes laborare una pro pace. Nova pacis scopula esse terrorismum, nihilismum et fundamentalismum fanaticum, adversus quae summa omnium virtute, fide in Deum et Homines, laborandum, ut pacem eligi liceat. Hoc autem sine veritate fieri non posse, ut suavissimo munere pacis fruamur. Quum veritas de pace sit in Christo, qui docuerit amorem -veram rationem et viam ad pacem ferentem-, Eum esse ante omnes sequendum.

Scripsit Carolus Petreius



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae