Schwarzenegger gubernator declaravit publicam necessitatem. Idem regionem inundatam cum viseret, dixit necesse esse, ut Californiani melius arcerent malas tempestates futuras, ne affligerentur tantâ calamitate, quanta effecta esset turbine „Katrinâ".
Imbribus vehementissimis factum erat, ut ex vespero diei Veneris in septem districtibus borealibus Californiae flumina terram inundarent. In regione Franciscopolitanâ ex die Dominico duo homines occisi sunt arboribus eradicatis. Angelopoli duo autocinetis tae mortui sunt vehiculis in fluvium abundantem praecipitatis.
Magistratûs computaverunt in Californiâ boreali damna facta esse, quae non resarcirentur nisi sumptibus complurium milionum dolariorum. Solâ in urbe Napâ circiter 750 domûs detrimenta ceperunt, Anselmopoli circiter 180. Ministrationes tempestatis praemonuerunt inundatam iri ipsam regionem Angelopolitanam, ubi hôc anni tempore vix solet pluvia cadere. Factum iri etiam labinas terrestres.
Hanc relationem d. 03. m.Ian. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/