70
Ucrainae methanum deesse
Kalendis Ianuariis civibus et officinis Ucrainae methanum a
Russis iam non suppeditabitur: hoc constituit ultimo anni die
societas Gazprom, cuius possessor est res publica Russorum, quae
pretium fere quintuplicatum petiverat. Quamvis pactio proxima
videretur, pretium vaporis naturalis a Kalendis Aprilibus
augendum esse neque usque ad illam diem quidquam permutandum,
Gazprom vesperi pridie K. Ian. nuntiavit propositum Russorum a
moderatoribus Ucrainis reiectum esse, ergo a Kalendis Ianuariis
methanum Russorum, pars tertia totius roboris illic consumpti, in
domos et officinas Ucrainae non amplius distributum iri.
Societates methano distribuendo addictae negant calefactionem
familiis defecturam esse, sed officinae haud parvas difficultates
patientur. Unio Europaea veretur, ut civitatibus occidentalibus
methanum a Russia per Ucrainam transiens desit, de qua re
Brussellis iam pridie Nonas Ianuarias disceptabunt; sed praeses
Russorum Vladimirus Putin quaestionem hanc constare negat.
Moderatores Ucrainae putant pretii incrementum ad hoc
deliberatum esse, ut Victor Yuscenko, qui cum factione lutea
partem maiorem suffragiorum adeptus est et ut Unionis Europaeae
amicus rem publicam regit, infirmior ante oculos populi sui
reddatur: nam nonnullae nationes, quae pars Unionis Sovieticae
fuerant, methanum a Gazprom parvo pretio recipere pergunt.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|