Annus
2 0 0 6


Incognito fumo 70 emptores Russici venenantur

Incognito fumo 70 homines Russici venenantur

Nemo periit in venenatione fori -Maksidom, Sancti Petersburgi-, quum fumo quodam profuso, disperso, et inspirato a multitudine quae in magnam tabernam convenerat, pavor ingens factust, in incognito tamen remanente natura fummi, et causa cur pixides eo plenae in hac aliisque tabernis detectae, et frustratae, compositae fuerint, ut, exornatae horologiis, certa hora displosione facta, tantum in civitate terrorem efficerent. Medicorum ergo servitiis succurrendum fuit 70 circiter civibus, emptoribus scilicet, gratuito venenatis, qui auxilium accipere et a magno vitae periculo excipi potuerunt.

Scripsit Carolus Petreius



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae