65
Evum Morales, Indum Americae, praesidentem Boliviae
factum esse
Evus Morales primus Americae meridionalis indigena praesidens
factus est: die XVIII enim mensis Decembris comitia habita sunt,
quae Evo Morales quattuor et quinquaginta centesimas consensuum
dederunt; victus est Georgius Tuto Quiroga, qui factioni dexterae
praeest. In senatu inferiore parti socialisticae, quam Evus
Morales ducit, pars maior sellarum attributa est.
Evus Morales sermonem post suffragia habuit: se ad aequitatem
iustitiam pacem obtinendas contra nimiam libertatem mercaturae
acturum esse, legem supremam rei publicae ita mutandam esse, ut
magis agnoscantur iura indigenarum, qui maior pars civium
Boliviae sunt, pecuniam ex ditioribus civitatibus in patria sua
occupandam esse: de hoc magni momenti reputatur consilium novi
praesidis non intermittendi iam coeptam auctionem ad magnam ferri
fodinam apud fines Brasilianos effodiendam.
Multi novo praesidi adversabuntur: domini maximarum
officinarum in regionibus orientalibus sitis, societates petroleo
et methano extrahendis deditae, moderatores USAe. Nam Evus
Morales promisit amplissimas fodinas methani re publica
acquisitum iri, se autem cocae (Erythroxylon coca)
culturae fauturum esse, ut medicamenta pretiosa producantur,
neque mercaturam illiciti pharmaci inde creati, quod cocainum
appellatur, toleraturum esse. Quod rectoribus USAe minime gratum
fore creditur, qui plantationes cocae in Bolivia iam diu
eradicare constituerunt, venena ad hoc copiose dispergentes. Si
ergo praeses nuper creatus in fide manserit, Bolivia probabiliter
adiutoria USAe et argentariae mundanae amissurus est et occupatio
pecuniae methani mercatorum in alias civitates emigrabit.
Die XXII mensis Ianuarii MMVI celebrabitur initium muneris Evi
Morales: ceteri praesides America meridionalis et legati gregum
civilium Boliviae invitabuntur.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|