Annus
2 0 0 6


Suffragia cives Iraquicos tulisse

Suffragia cives Iraquicos tulisse

Die XV mensis Decembris comitia in tota Iraquia habita sunt, ad senatum auctoritate tota praeditum eligendum. Praeses Iraquiae Jalal Talabani hunc diem memorabilem et laetum omnibus Iraquicis esse proclamavit. XV miliones civium CCLXXV senatores ex sex milibus candidatorum deligent. Multo mane tamen duo pyrobola in medium Bagdatum et in urbem septemtrionalem Tikrit deiecta dirupta sunt; postea in urbe Mosul custos publicus diruptione occisus est, similiaque per totum diem passim evenerunt: tametsi plerosque cives constat suffragiis interfuisse, etiam in regionibus seditiosis Sunnitarum, aliter ac mense Ianuario praeterito. In Iraquia meridionali exsultaverunt Shiitae, qui partem maiorem sellarum obtenturi esse putantur.Cives pedibus se ad loca comitiorum se contulerunt: nam omnes vehiculis uti vetiti sunt, ne quis autoraeda pyrobolis referta cladem ederet.

Diurnarii occidentales, qui opinionem ex Iraquicis quaesiverunt, confirmant eos moderatores novos et fide dignos sibi optare: qui confidunt Sunnitas regimini interfore, ut denique invisa occupatio militum USAe et Britanniae finem habeat; quae spes celerrime omnes fallet, si diu multumque, ut iam mense Ianuario accidit, de magistratibus attribuendis actum erit.

Senatus deligendus quadrienni munere fungetur, loco regiminis mense Ianuario Sunnitis obstantibus creati. Exitus post duas septimanas proclamandus habetur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae