Gerhardum Schroeder rursus omnium in ore versari
Gerhardum Schroeder
rursus omnium in ore versari
Postquam
die 9. m. Dec. Gerhardum Schroeder Germanorum quondam
cancellarium foederalem munere inspectoris in opere, quod
gasiductum Petropoli Gryphisvaldam per mare Balticum aedificare
curat, functurum esse cognitum est, altercatio magna inter rerum
civilium peritos orta est, utrum deceat necne. Nam Schroeder ipse,
cum rei publicae etiam praeesset, omnibus viribus contendit atque
laboravit, ut gasiductus hic aedificaretur. Atque paulo ante
pactio quoque mense Septembri huius anni Schroederio et Vladimiro
Putin praeside Russiae, quo Schroeder privatus quoque amico
utitur, praesentibus facta est. Quadecausa omnium factionum
homines eum vituperant, cum crimini dant, quod ei privato rem,
quam officialis praeparavit, usui est. Sunt etiam, qui postulent,
ut regulae quaedam morales hominibus quondam in re publica
versatis praescribantur. Schroeder ipse dixit politicos et
diurnarios multa mendacia pervulgare, cum usque ad hoc momentum
temporis nihil de salario constaret. Immo sibi officium atque
honorem esse aedificationem gasiductus adiuvare. Praeterea se
modo sexaginta unum annos natum laborare velle. Atque etiam lege
cum nuntiis mendacibus agere cogitat. Defenderunt autem eum inter
alios Matthias Platzeck, qui democratis socialibus praeest, et
Francius Bsirske, qui praeest collegio opificum, quod ver.di appellatur.
Gasiductus 1200 chilometra longitudine quattuor
fere milliardis Euronum constat. Die 9. m. Dec. Micheali Glos
administro foederali industriae et commercio praeposito praesente
aedificari coeptus est. Anno 2010 perfectus 27,5 milliarda
metrorum cubicorum methani per annum, quod plus quam dimidia pars
copiae methani Germanis necessariae est, a Russia ad Germaniam
transportaturus esse dicitur. Critici dicunt Germanos gasiductu
Russis obnoxios facturos esse.
Schroeder autem non primus cancellarius est, qui
munere transacto laborem apud opus mercatorium suscipat. Nam
Helmutus quoque Kohl munere solutus ut consultor Leonis Kirch
possessoris stationum emissoriarum televisificarum victum
quaesivit. Atque Helmutus Schmidt libellum hebdomadalem, qui 'Die
Zeit' appellatur, ex anno 1983 edit.
Appius autem Claudius Caecus dixisset: SUAE
QUISQUE FORTUNAE FABER EST.
Scripsit Stefan Weise Halensis
|