Astynomicos Sinenses interfecisse homines seditiosos
Astynomicos Sinenses
interfecisse homines seditiosos
Magistratus
Sinenses confirmaverunt custodes publicos incolas tres vici, qui
Donghzou appellatur et inter septemtriones et orientem solem ab
urbe Honcong situs est, interfecisse. Praefectum custodum,
quia prava imperavisset, auctorem caedis fuisse et iam in
custodiam datum esse.
Caedis causa tumultus fuit, quem
incolae fecerunt, quia eis pretium minime aptum pro praediis
domus electridem efficientis aedificandae causa traditis solutum
erat. Tumultus iam die 6. m. Dec. factus est. Sed magistratus
adhuc rem tacuerunt. Die 11. m. Dec. primum officialiter de
eventu locuti sunt. Etsi autem rem primo silentio tegerunt, tamen
magistratus Sinenses vitium confiteri mirum est. Testes autem et
societates iuribus humanis servandis non tres solum, sed viginti
minimum homines occisos esse dicunt. Si res se ita haberet,
caedes maxima esset ex seditione in foro pacis caelestis anno
1989 exstincta.
Scripsit Stefan Weise Halensis
|