Annus
2 0 0 6


Nationum unitarum de statu caeli congressum finitum esse

Nationum Unitarum de statu caeli congressum finitum esse

Die 10. m. Dec. Nationum Unitarum de statu caeli congressum Monte Regali in Canada finitum est. Centum undenonaginta civitatum legati, quae congressui interfuerunt, inter se convenerunt se de statu caeli, imprimis de prorogatione foederis, quod Cyoto in urbe Iaponica anno 1997 ictum est, colloqui perrecturos esse. Civitatum quoque Unitarum Americanarum legati se colloquiis interfore praedicaverunt, sed promissiones certas reiecerunt.

In foedere, quod Cyoto in urbe Iaponica factum est, quadraginta fere civitates quaestuosa industria provectae se emissionem gasiorum eorum, quae calefactionem terrae adiuvant, usque ad annum 2012 diminuturas esse ad statum anni 1990 promiserunt. Foedus mense Februario huius anni valere coepit. Tamen civitates etiamnunc eis, quae in foedere promiserunt, minime satisfaciunt. Immo emissio gasiorum etiam increvit. Participes autem se contentos de eis, quae Monte Regali constituta sunt, praebuerunt.

Scripsit Stefan Weise Halensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae