Annus
2 0 0 6


55

Saddam ante iudices

Lunae die, quinto mensis Decembris, patroni Saddam Hussein, qui ab officio praesidis Iraquiae depulsus ante tribunal iudicatur, eiusque correorum disserere conati sunt, utrum tribunal legitime iudicaret an non; sed iudex Rizgar Mohammed Amin se tantum scriptas querelas accepturum esse dixit, qua re vehementer Saddam Hussein eiusque frater correus Barzan al - Tikriti reclamaverunt: iudex sessionem interrupit. Post sesquihoram licuit patronis eloqui: Americanus Ramsey Clark arguit iudicium discordiae non reconciliationis causam fore, nisi aequum esset, et securitatem patronis postulavit, quorum duo recenter occisi sunt.

Eodem die Ahmed Hassan Mohammed primus testatus est contra Saddam, qui caedis accusatur in vico Dujail in regione Shiitarum anno MCMLXXXII perpetratae, qua CXXXXVIII homines periisse constat. Testis narravit etiam vicinos suos, praesentibus nonnullis incusatis, enectos esse, mulieres et pueros tormentis excruciatos, corpora exanimata infantium sub divo derelicta. "Amici mei - inquit testis - bracchia et crura confracta sunt, pedes arma ignea icti sunt. Qui autem in vincula coniecti erant, plerumque ibidem interfecti sunt, nec pueris et mulieribus temperatum est. Non Iovis dies, sed Sceleris dies fuit ille." Contra Saddam Hussein iratus iudicem interrogavit, num oportunum esset lamenta testis ibi patefieri, seque confirmavit poenam capitis nullo modo expavescere.

Die Martis Saddam iudices ad inferos ire iussit, adfirmans se iniusto iudicio non interfuturum esse, cuius sententia mortis ab USA et Israel antescripta sit; Mercurii die ante iudices deferri noluit.

 

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae