58
Cives Chilianos suffragia die dominico ferre
Chiliani die dominico quartum suffragia ferunt ad novum
praesidentem creandum (quattuor candidatos sellae supremae in
imagine aspicere potes), postquam anno MCMXC dictatura summi
ducis Augusti Pinochet cessavit: octo miliones civium ad comitia
vocantur. Quamquam per annos novissimos condicio oeconomica
Chiliae, praeside socialistico Lagos regente, melior facta sit,
inaequaliitas socialis extenuata non est; firmius tamen et
perseverantius quam umquam moderatores prosecuti sunt reos
scelerum horrificae dictaturae anno MCMLXXIII coeptae, ante
tribunal alterna vice Pinochet aliosque tyrannidis facinorum
correos deferentes.
Nemo candidatus plus quam dimidiam partem suffragiorum
obtenturus esse habetur: quam ob rem unus ex duobus, qui plura
suffragia acceperint, postea a populo deligendus est. Michaëla
Bachelet, LIV annos nata, quae tyrannide vigente in vincula
coniecta a militibus tormentis excruciata est, partis
socialisticae candidata, maximum consensum acceptura esse
reputatur, etsi suffragia exquirere desiit, postquam quinque
electionis suae fautores gravi casu domum a comitiis redeuntes
vitam amiserunt. Ceterorum candidatorum duo dexteris partibus
pertinent, videlicet Sebastianus Pinera et Ioachim Lavin, qui
praefectus capitis Sancti Iacobi (Santiago) fuit, Thomas
Hirsch autem laevae partis. Etiam CXX legati senatus inferioris
et XX senatores die dominico eligendi sunt.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|