53
De recentibus factis Iraquiae
A mense Augusto, cum XIV milites unusque
interpres in oppido Haditha perierant, numquam tanta caedes
militum Americanorum uno die evenit. Dum Veneris die copiae
exercitus USAe pedibus apud urbem Fallujah explorant, pyrobolus
dirupit: decem milites dilacerati vitam amiserunt, undecim
vulnerati sunt, quorum septem - ita superbe communicatum est -
officium suum statim resumpserunt. Saturni die rete televisificum
Arabicus Al-Jazeera imagines huius aliarumque diruptionum et
caedium diffusit.
In eadem regione Occidentali Iraquiae
Al-Anbar appellata, ubi ante annum unum urbs Fallujah armis
chemicis expugnata est, milites Iraquici et Americani,quibus
armati rebelles saepe insidiantur, crebris expeditionibus
rebelles eradicare conari coeperunt: pro certo enim habent
indagatores per regionem vallis Euphratis fluvii, Syriae
proximam, viros et arma ad seditionem alendam transire.
Sed Institutum Washingtonianum de
Oriente Medio (Washington Institute for Near East Policy) nullam spem pacis libro nuper edito nuntiat:
quamquam milia rebellium occisa, dena milia in vincula coniecta
sint, si cruorem a rebellibus adhuc effusum consideres, nullum
dubium esse, quin seditio fortior et scelestior facta sit;
similia verba edita sunt in commentario actorum diurnorum
"New York Times". Caedes cotidianae non intermittuntur,
obsides inermes eripi iterum coeperunt, praeses Bush se (milites
a se missos) Iraquiam usque ad victoriam non deserturum.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|