Archaeologam Germanam in Iraquia abductam esse
Archaeologam Germanam in Iraquia
abductam esse
Die 25. m. Nov. Susanna Osthoff Archaeologa Germana et
autoraedarius (*) indigena in Iraquia a tromocratis (*) abducti
sunt. Raptores a magistratibus Germanis postulant, ut magistratus
Iraquiae adiuvare desinant. Quod ni faciant, Osthoff et
autoraedarium eius morituros esse. Haec per capsellam
magnetoscopicam (*) pronuntiaverunt. Angela autem Merkel
cancellaria foederalis hoc facinus vehementissime vituperavit
praedicavitque magno cum plausu in oratione, quacum die Mercurii
in coetu legatorum popularium (*) exposuit, quomodo rem publicam
gerere vellet, neque se neque coetum se a tromocratis ad quicquam
faciendum coagi passuros esse. Tamen se omni vi id acturam esse,
ut obsides quam celerrime salvos libertatem recuperent. Atque
etiam concilium muslimorum Germanorum facinus condemnavit
postulavitque, ut obsides statim sine condicionibus dimitterentur.
Praeterea Dsalal Tabani praeses Iraquiae dixit illud facinus
crudele faciem veram terroris revelare: Germaniam enim neque
bello interfuisse neque obsidem militem fuisse. Homines illos
abiectos nihil aliud petere nisi restitutionem Iraquiae atque
democratiae inductionem prohibere. Itaque promisit se ipsum eam
dimittendam curaturum esse. Tamen viri periti coniciunt incisione
magnetoscopica (*) diligentius explorata raptores non tromocratas,
sed tantum grassatores esse neque religione neque sententia
quadam politica adductos. Certi autem adhuc nihil inventum est.
Susanna Osthoff tres et
quadraginta annos nata iam diu in Iraquia ad auxilium ferendum
actionibus interest commodeque Arabice loquitur. Ipsa viro
Iordaniensi nupta religioni Mahometanae adhaeret.
Tamen Osthoff, etsi prima natione
Germana, non sola est, quae abducta sit, immo Saddam Hussein
tyranno mense Aprili a. MMIII. expulso plus quam centum homines
perigrini in Iraquia abducti sunt, imprimis diurnarii, adiutores,
opifices officinarum peregrinarum. Pauci dimissi sunt, velut
Iuliana Sgrena illa diurnaria Italica, multi autem occisi.
* autoraedarius, ii m. - engl.
driver
* tromocrates, -ae m. - engl.
terrorist
* capsella magnetoscopica f. -
engl. video tape
* coetus legatorum popularium m. -
engl. parliament
* incisio magnetoscopica f. - engl.
video recording
Scripsit Stefan Weise Halensis
|