Annus
2 0 0 6


Angelam Merkel ad gubernacula rei publicae accessisse

Angelam Merkel ad gubernacula rei publicae accessisse

Angela Merkel quinquaginta unum annos nata die Veneris septimanae praeteritae a coetu legatorum popularium cancellaria Reipublicae Foederalis Germanicae creata est. Legatorum, qui sunt omnes 614, puncta tulit 397. Etsi numquam antea cancellarius tantum numerum suffragiorum tulit, quinquaginta fere socii coalitionis ei ad munus non suffragati sunt, quod legati factionum adverarum signum infirmitatis coalitionis interpratabantur. Nihilominus Angela Merkel paulo post a Horstio Koehler praeside rei publicae diploma nominationis accepit et ad coetum legatorum popularium reversus ius iurandum dedit hoc: "Iuro me saluti populi Germani omni vi consulturam, fructum eius aucturam, detrimentum aversuram, legem primam legesque foederales servaturam ac defensuram, officia diligenter facturam, iustitiamque erga omnes exercituram esse. Ita me deus adiuvet." Advocatio Dei ad arbitrium iurantis est. Gerhardus Schroeder, qui iam die Saturni honoribus militaribus valere iussus est, ea non usus est. Immo die Mercurii legationem popularem renuntiavit, nam munere consultoris apud domum editoriam Helveticam, quae Ringier appellatur, fungetur. Tamen die Veneris primus Angelae Merkel de creatione gratulatus est et vespere gubernacula rei publicae ad eam detulit. Deinde in primo conventu consistorii novi, cuius administri antea etiam ad iusiurandum adacti sunt, Franciscus Muentefering vicecancellarius factus est.

Angela autem Merkel die Mercurii Galliam profecta est Jacques Chiraque praesidem Reipublicae Francogallae visitatum. Postea etiam Bruxellas venit et die Jovis Londinii cum Tony Blair praeside administrorum Britanniae convenit. Cum Gerhardo Schroeder regnante nonnullae dissensiones inter Germanos et Britannos fuerint, nunc Angela Merkel et Tony Blair sperant relationes meliores fore. Sed et alii multam spem in cancellaria nova ponunt, cum sit prima mulier et minima natu, quae hoc munus obtineat. Impetus iuvenilis saltem hac in septimana dierum constitutorum plena non defuit. Sed omnium oculi et in futurum tempus in eam conversi manent!

Scripsit Stefan Weise Halensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae