Annus
2 0 0 6


62

DE LACTE CHEMICALIBUS POLLUTO

Martis die mira pollutio lactis infantibus destinati, quod magno pretio venit, in Italia et per totam Europam sollicitudinem matribus tulit. Nam unus ex nemorum custodibus Italicis forte mense Septembri incipiente comperit materiam chemicam "isopropylthioxanthonem" appellatam, atramenti partem, in lacte quod puerulae suae comparaverat inesse. Qui nuntius damnum ingentissimus officinae Nestle, quae lac illud produxerat, attulisset, si celeriter divulgatus esset; cum tamen nollent auctoritates Italicae, cum ignotum esset utrum materia illa salutem infantium afficere possit an non, terrorem pervulgare, litteras secreto Commissioni Europeae miserunt. Die XXII Novembris, post octoginta dies, Asculi Piceni iudex inquirens vetuit, ne quis lacte polluto in tota Italia vesceretur; post hoc Nestle constituit omne lac etiam in Francia Hispania et Lusitania sibi recipere et deicere.

Gravissimum omnibus visum est quod praesidens officinae Nestle Petrus Brabeck narravit, Unionem Europeam et moderatores Italicos secum concordavisse lac chemicalibus pollutum item venire posse; qui mendacii a praefecto Italico saluti tuendae addicto accusatus, verba retractavit.

Etiam lac officinae Milupa ob eandem causam prohibitus est.

 

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae