63
DE FLUMINE MORTIFERO
Ingens vis materiae toxicae, praecipue benzenis, in
flumen Sinensem Songhua effusa, lente sine ullo remedio in
Siberiam fluit; incolae vicorum et oppidorum apud ripas fluvii
conditorum, ut in imagine aspicitur, magna cum patientia aquam e
longinquo allatam accipiunt, peiora exspectantes.
Benzene, materies e petrolei destillatione obtenta,
parum redolet sed facillime per aëra dispergitur, flammis
gignendis admodum idoneum et hominibus bestiisque veneficum;
praeterea constat benzene tumorum causam esse.
Idibus Novembribus ab officina chemica provinciae
Jilin dispersum, venenum hac septimana per magnam urbem Sinensem
Harbin perfluxit, unde cives effugere maluerunt, et urbem Russam
Khabarovsk versus fluvio allatum est, cuius superficies tamen
glacie hoc tempore anni operta est; inde amnis Russus Amur, quo
Songhua affluit, polluetur. Auctoritates Russorum glaciem
perforaverunt, ut aquam nondum corruptam in cisternis
transfunderent et civibus per aliquot dies distribuerent;
piscatus autem, quo multi indigenae vix vitam agere possunt, per
annos nonnullos prohibendus est.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|