Lenin a mortuis surrexisse
Lenin a mortuis
surrexisse
'Larva Europam perlustrat' - his verbis illud scriptum
celeberrimum partium communisticarum incipit. Sed quis tum fuit,
qui putaret illa verba hoc ipso anno 2005 vera evasura esse. Nam
in museo, quod est in urbe Russica Samara, larva Leniniana esse
dicitur. Maia Obraszova, quae museo praeposita est, diurnariis
retulit noctu gradus in museo audiri, quin etiam semel lectum
camerae Leninianae mane usum inventum esse, quamquam fores totam
noctem obseratae fuissent. Aliud quoque indicium esse, quod
interdum in museo placentam malorum oleret, quippe quam Lenin
valde amavisse nemo esset, qui nesciret. Sed Obraszova
confirmavit se et collegas suas nullo modo timere, immo se larva,
quaecumque esset, amica uti, cum in omnibus aedibus veteribus
larvam esse deceret.
Nos ei libenter credimus, cum et
Plinius et Plautus non abhorruerint, quin nobis mostellarias
praeberent (Plin. ep. 7,27; Plaut. Most.)
Scripsit Stefan Weise Halensis
|