Annus
2 0 0 6


64

INCOLAS NIGERI ESURIRE

Ordo Nationum Unitarum adnuntiavit victum in Nigero, civitate Africana plerumque in desertis locis condita, satis ad cives alendos cito non fore: frumentum non sufficere, familias ob minimas res adversas facillime limen penuriae transituras esse, tres miliones hominum, quorum vicesimus quisque puer aut puella est, mox cibum egere, nec pari cum sollicitudine civitates ditiores omnia quae potuerant egisse: nam instituta mundana benefica cuncta quae possunt ad populum iuvandum perficiunt, sed in annos peior condicio incolarum fit. Anno MMIV siccitas et adventus locustarum messibus gravia damna intulerunt. Constat cibaria in vicos Nigeri recentibus hebdomadis pervenisse, satis tamen non fuisse pueris et puellis iam diu escam exspectantibus, quorum nonnulli per menses sex. Ergo non decrevit numerus eorum, qui cotidie vitam esurientes amittunt. Isabella d'Haudt, gregis benefici qui "Medici sine finibus" (Medecins sans frontières) appellatur dirigens, se statum populi post paucos menses graviorem quam anno praeterito fore reputare dixit, neque amplius tolerandum esse auxilia sero aut eo, ubi non opus est, pervenire, ut saepe accidit.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae