VETITUM CASTELLANO SERMONE UTI
Si Burger King aut Nationale Nederlanden aut permultae aliae societates, quae in Hispania operantur, poenam magnam solvere deberent eo, quod nomine proprio sine translatione Hispanico mori uterentur, quid de eo nobis videretur? At non dissimilia in Catalauniensi terra fiunt: nam constat moderatores Cataluanienses in praeterito anno MMIV (et praesenti anno res non aliter evenit) octingenta milia ducenti quinquaginta euronum (80.250 €) percipi iussisse ob nummarias poenas commercialibus societatibus vel tabernis nomine Castellano utentibus impositas. Investigationibus enim publicis factis atque delationibus privatis (telephonio et commercio cursuali -sive scripto sive electhronico- atque ore perfectis, anonyma quarum natura curate servatur) admissis de usu Castellanae linguae in titulo, qui in via monstratur, aut in sermonibus inter venditores emptoresque habitis, manifeste apparet libertatem ad usum linguae spectantem (ea libertas, quam omnibus Hispanis civibus Charta Magna aperte sancit) in Cataluania evolaturam, dummodo non iam plane evolavisse dici possit.
Quae cum ita sint, oportet autem meminisse omnes cives Catalaunienses linguam Castellanam optime sciunt et ea (saltem adhuc) uti valent, et eodem modo IV Centenario immortalis operis Cervantini "Don Quijote de la Mancha" etiam nunc celebrato in Hispania, Catalaunienses auctoritates non defuerunt, quae omnes Hispanos commonerent id immortale opus ratione tota (primam atque secundam partem continenti) primum Barcinone anno MDCXVII in lucem editum est. Ansgarius Legionensis
Scripsit Ansgarius Legionensis
|