Annus
2 0 0 6


Senatum Italicum mutationem formae civitatis probavisse

Senatum Italicum mutationem formae civitatis probavisse

Senatus Italicus legem Berlusconianam de forma civitatis mutanda accepit. Hac lege sanctum est, ut praeses administrorum multo plus posset in re publica. Praeses enim administrorum directe a populo creabitur, solus administros consistorii sui dicere et dimittere atque, quod maximum est, si socii eum non iam sequentur, coetum legatorum popularium dissolvere poterit. Praeter praesidem administrorum regionibus quoque, quod factio dextra, quae Italice Lega Nord se appellat, imprimis postulaverat et, nisi factum esset, vel separationem partis septentrionalis Italiae minata erat, maior potestas dabitur, ut Italia quasi civitas foederalis efficiatur. Inter alia et res ad eruditionem et salutem publicum pertinentes in manu regionum positae erunt. Silvius Berlusconius praeses administrorum Italicus hac lege rem publicam stabilitum iri affirmavit. Sed factiones adversae legem maxime dissuadent. Itaque eam tollere volunt rogatione ad populum. Romanus Prodi enim dux factionum adversarum, qui olim commissioni Europaeae praefuit, hanc legem iura ad naturam rei publicae pertinentia pervertentem viam ad dominationem partis maioris et praesidis administrorum munire dixit. Quin etiam Oscarius Luigius Scalfarus, qui fuit praeses rei publicae Italicae, hunc diem atrum appellavit addiditque se aegritudine et pudore propter sententiam senatus affectum esse. Nam hanc esse sepulturam formae civitatis. Utcumque autem res se habet, hanc mutationem formae civitatis maximam esse a re publica libera Italica anno 1948 condita constat.

Scripsit Stefan Weise Halensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae