59
DE FURIBUS FONTIS TREBAE
Mos est omnibus, qui urbem Romam
visitant, parvum nummum in fontis Trebae latum labrum inicere, ut
votum iterum Romam redeundi. Quod monumentum, saeculo XVIII
candido lapide exstructum, Italicis cinematum amantibus ob duas
causas carissimum est: nam ibi celeberrimae imagines Frederici
Fellini pelliculae "La dolce vita", quibus Anita Ekberg
in fontis aquae ante beatum Marcellum Mastroianni immergitur
impressae sunt; eundem fontem histrio Neapolitanus Totò ignaro
periegetae Americano in pellicula comica falso vendidit.
Nunc celebratur labrum Trebae ob
novam fraudem: nam quattuor operarii, cui deiectorum nummorum
collectio commissa est, ut instituto benefico Romanae ecclesiae,
quod "Caritas" appellatur, ad miseros sublevandos
tradantur, deprehensi sunt dum autoraeda nummorum referta furtivi
aufugiunt: qui CX milia euronum ita paucis mensibus abstulisse
putantur. Quod odiosissimum facinus condemnavit praefectus urbis
Waltherus Veltroni, investigatoribus gratulatus.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|