61
DE CARCERE ABDITO
Carcerem abditum Bagdati detectum esse Lunae die nuntiavit
exercitus USAe: nam adolescentem dilapsum requirentes, milites
forte cellas seclusas in aedificio quodam Iraquiae regiminis
penetraverunt, ibique circiter CLXX viros macie confectos
invenerunt, quorum nonnulli cicatrices saevorum tormentorum
corpore ferebant: clam reos in vinculis retineri adhuc
ignorabatur, cum talia tyranno iamdiu potestate privato
tribuerentur. Reputantur illi qui excruciati aut captivi sunt
Sunnitae, id est factionis eiusdem ac Saddam Hussein, vim autem
attulisse greges Shiitarum, quondam oppressi nunc victores: haec
ultio non iustitia videtur.
Praefecta Ordinis Nationum Unitarum iuribus hominum addicta
Ludovica Arbor magna cum sollicitudine suasit ut de re grex
investigatorum variis ex civitatibus constitutus accurate
exquirat, cum increbrescere et ingravescere talia videantur.
Contra praefectus Iraquicus rebus interioribus addictus Bayam
Jabr adfirmavit paucos tantum ex captivis mulcatos esse, se tamen
tormenta reicere reosque cruciatus poena affecturum esse; quem
diurnaria Anglica, quae verba praefecti praesens audivit, dixit
reluctantem publice elocutum esse, cum damno potestatem suam
affici vereretur.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|