Albertum II principem Monoeci factum esse
Albertum II principem
Monoeci factum esse
Die Saturni
Albertus secundus quadraginta septem annos natus in ecclesia
cathedrali Monoecensi princeps Monoeci factus est. Albertus patri
Raenario tertio succedit, qui post quinquaginta sex annorum
regimen mense Aprili mortem obiit. Etiamsi iam mense Iulio
Albertus insignia principalia acceperat, nunc actus repetitus est
coram honoribus praeditis exterraneis. Afuerunt autem legati
Hispanienses. Plerique eos iratos esse opinantur, quia Albertus
collegii Olympici internationalis (IOC) particeps petitores
Madritenses aperte de periculis terroribus quaesiverit.
In missa sollemni Bernardus Barsi archiepiscopus
Monoecensis, qui sacris praefuit, favorem Dei Alberto precibus
rogavit et, quod ad consilia Alberti attinet, dixit sine dubio
fore, ut principi consilia vera efficere contingat. Albertus enim
praedicavit se imprimis pecuniae male partae Monoeci
collocationem tollere velle.
Gens Grimaldiana Monoecum quibusdam intervallis
interpositis ex anno 1297 regit, quo Francescus Grimaldus more
monachorum cucullatus una cum sodalibus arcem Monoeci clam
ingressus est occupavitque. Illam arcem iam Vergilius commemorat
in Aeneidos libro sexto (Aen. 6,830) et Lucanus explicat Monoecum
ab Hercule dictum esse vel quod pulsis omnibus illic solus
habitavit vel quod in eius templo numquam aliquis deorum
simul colitur (Lucan. 1,405). Viri docti autem coniciunt
Monoecum nomen Graecum, q. e. Latine fere solus habitans, ad
indigenas Ligures referre, quia a ceteris separati vixerunt. Et
profecto hodie quoque Monoecenses suis legibus et suo ipsorum
principe utentes videmus.
Scripsit Stephanus Weise Halensis
|