58
DE PHOSPHORO ALBO
Postquam rete televisificum Italicum publicum Rainews24
percontationibus et imaginibus certis phosphorum album in oppidum
Fallujah copiose dispersum esse patefecit, quo auctoritates USAe
palam negaverant ut armis chemicis exercitum umquam abusum esse,
turpis confessio denique pronuntiata est: cum mense Novembri MMIV
oppidum Fallujah obsideretur, exercitum USAe phosphoro albo ut
armis igniferis contra hostes resistentes usum esse. Tribunus
militum Barry Venable USAe praefecti belli iussu ita locutus est,
deinde professus est phosphorum album arma non chemica sed
commune esse, ergo non illicita, atque ideo a bellatoribus
dispergi, ut visum hostium obscuret aut destinata illustret.
Diurnarius autem Californianus Darrin Mortenson, qui mense
Aprili MMIV ibidem fuerat, se audisse narravit duces iubere
phosphorum album dispergi, ne hostes militibus adorientibus
resisterent.
Nuntium iam acta "Field artillery" et
"Infantry Magazine", ab exercitu USAe edita,
confirmaverant, altera de obsidione dicta, altera de pugna apud
Erbil, oppido Curdorum, quae mense Aprili MMIII facta erat: hic
armatos Iraquicos fuga salutem petivisse sed phosphoro albo
exardescente retentos esse.
Paulo post, nuntius supremi moderatoris Britannici Antonii
Blair etiam copias a se in Iraquiam missas phosphoro albo ad
hostium facultatem videndi impediendam usas esse rettulit.
Phosphorus albus re vera petrolei more non urit, sed
vehementer oxygeno a๋ris vincitur, flammam repentem provocans et
aquae admodum voracia oxyda generans, quae e vivis corporibus
omnem humorem auferunt, homines in cadavera Aegyptiorum more
condita convertens.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|