De funere tyranni
De funere tyranni
Solis die magna cum pompa sepultus est praesidens
Turkmenistaniae Saparmourat Niazov: a militibus corpus latum est
Kiptchak, in vicum ubi ipse natus fuerat, in sepulcrum familiare
non longinquum ab ampla meschita. Catervatim Turkmeni ducem
mortuum honoraverant, cuius reliquiae in palatio ab eodem
exstructo triduum exponebantur. Russorum, Turcarum, Afganorum
ministri primarii florum fasciculos ante feretrum deposuerunt.
Quis post Turkmenorum ducem - nam ita ipse appellari voluit -
rerum potiturus sit, omnes ignorant.
Communisticae factionis anno MCMLXXXV secretarius factus,
praesidens rei publicae comitiis anno MCMXC habitis creatus, anno
demum undebismillesimo dux supremus usque ad mortem dictus est:
cuius cultus eo immoderationis pervenit, ut eius imagines cotidie
in actis diurnis et muris adpositae aspiciantur, parentes ambo
"patriae heroes" declarati sint, menses atque
hebdomadae dies ab ipso creatis nominibus appellentur. In imagine
adposita ducis statua ex auro apud palatium praesidentis
ostenditur, quae tali machina praedita est ut facies semper solem
versus convertatur. Anno MMII seditio repressa est, qua ipse
interfici periclitatus est.
Sub Turkmenistaniae solo magna vis gasi naturalis invenitur,
unde a societate Russica Gazprom Unioni Europaeae suppeditatur:
per olei ductus Russorum tantum gasum transportatur. Nihilo minus
miserrime vivit populus, si cum ceteris rebus publicis olim
Sovieticis compares.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|