De Londinii mira caligine
De Londinii mira caligine
Celebre Londinium, quod nebula hiemalis urbem densissima
involvit. Sed tam crebram atque diuturnam nebulam quam his diebus
iam diu nemo meminisse potest (in imagine adposita officina
ubi vis electrica fit aspicitur). Aëroviis Britannicis (British
Airways) volatus trecenti delendi fuerunt, qui ex aëroportu
Londiniensi Heathrow ad urbes Anglicas Scoticas Europaeas multa
milia peregrinatorum ac periegetarum invehere debuerunt, quorum
magna pars feriandi gratia evolare cupierant.
Aëroviae Britannicae infelicibus commeatum et cubilia apud
proxima deverticula comparaverunt, promittentes tria millia in
ceteros aëroportus amplis autoraedis vectum iri, unde proficisci
liceat. Nihilo minus post Veneris diem quingentis incommode in
aulis exspectationi destinatis dormiendum fuit.
Usque ad diem dominicum putant caeli studiosi caliginem talem
Londinium involuturam esse.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|