In regionibus a Palaestinis incultis res in dies graviores
fieri videntur: nam Ramalllah, in urbe cis Iordanem flumen,
et vir sexagenarius in rerum perturbationibus capite
sphaerula percussus vitam amisit, et fautores nonnulli partis
Hamas vulnerati sunt. Milites enim a praesidente Abu Mazen
ducti armis igneis usi sunt, postquam Ismalil Haniyeh
moderator summus (quem in imagine conspicis), fere
interfectus est: qui omnes Veneris die Gazae hortatus est, ut
unitas patriae servetur neque cruor Palaestinorum effundatur.
Unus ex maximis Hamas ducibus, cui nomen est Khalil al-Hayya,
negavit altera suffragia post Januaria habitum iri, quae
factioni suae partem maiorem consensuum tribuerant.
Simili modo apud saltum Rafah in comites eiusdem Ismalil
Haniyeh, Gazam versus revertentes, icti sunt sex vir quorum
unus enectus est; radiophonia tamen Israeliana propter hoc
comitatum percussum esse reputavit, quod fautores Hamas
praesidis reditu iubilantes in aera armis igneis
coniecissent. Deinde Ismalil Haniyeh pompa in Aegypto ab
auctoritatibus Iudaeis detenta est ne magna vis pecuniae,
quam ipse moderator apud amicas civitates Arabicas et
muslimas collegerat, in argentariam Palaestinorum inferretur;
transitus tum licuit, cum XXXV millia thalerorum argentariae
Memphidis posita sunt, unde numquam regimini Hamas
transferenda sint, Aegyptiorum praesidente auctore.
Sed multos ubique sollicitat acris dissensio inter partes
Palaestinorum orta.