Annus
2 0 0 6


De Augusti Pinochet interitu

De Augusti Pinochet interitu

Solis die in nosocomio militari Sancti Jacobi dictator Chiliae Augustus Pinochet, XCI annos natus, mortem obiit. Ibi a die III huius mensis a medicis curabatur, quod corde graviter aegrotaret.

Celeber factus est a. d. III Idus Septembres anni MCMLXXIII, cum praesidentem socialisticum Salvatorem Allende, populi suffragiis libere electum, loco manu militari amovit: posthac usque ad annum MCMXC dictator ferus rei publicae Chiliae fuit. A rectoribus USAe clam auxilio donatus, quamvis eum Allende ipse exercitus imperatorem summum paulo ante fecisset, palatia regiminis aeronavibus aggressus praesidentem ad sese interficiendum coegit, si vera narrantur. Ita tyrannus saevus factus est: tortiones comprehensiones homicidia raptus tam innumerabiles ipsius ceterorumque ducum iussu facta sunt, ut nefarium exemplum cunctis dictatoribus Americae Latinae haberetur.

Anno MCMLXXXVIII populus comitiis habitis Pinochet facultatem negavit diutius imperium gerendi; post biennium summam rerum ipse reliquit. Frustra conatus est iudex Hispanicus Balthazar Garzon eum in iudicium deferre; postquam in Chiliam reverterat, tribunalia effugit et immunitate senatoria et aegritudine et provecta aetate: a nullo iudice iudicatus diem supremum obiit.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae