Protesters set up camp in Beirut
De Beryti intercessionibus
Octingenta millia partis Hezbollah fautorum - hoc numerum
astynomorum nuntii rettulerunt - Veneris die noctuque Beryti fora
viasque occupant, rectores postulantes ut officio se abdicent,
adfirmantes se a reclamationibus minime destituros esse, donec
propositum suum adsequantur: corruptum atque minime legitimum
regimen esse, ubi plures sellae Hezbollah legatis contingant.
Tabernacula ante regiminis palatia collocata sunt, cibariis et
fidibus allatis, ut diu et iucunde reclamantes permanere pergant.
Cum minister primarius Fouad Siniora negavit se ob
intercessiones officio abdicaturum esse et libertatem et
democratiam Libani periclitari affirmavit, tum nuntius
praesidentis USAe Thomas Casey Syrorum et Persarum rectores
reclamationes suscitavisse dixit, ut regimen a populo legitime
delectum everteretur. Syrorum copiis mense Februario anni MMV
domum revertendum fuit, postquam minister primarius Rafik Hariri
interfectus est; sed rex Syrorum hodie a Libanensium rectoribus
incusatur recentis ministri Petri Gemayel necis.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|