BAGDAD -
De caede puerili
Quinque puellae Iraquicae, quarum una modo nata, Ramadi, in
urbe a Bagdato haud longinqua, die Lunae interfectae esse
referuntur: nam milites USAe, dum cum rebellibus armatis
dimicant, ex armato curru polybolo diu percusserunt. Narrant
auctoritates Americanae, quae caedis copiis suis tribuerunt,
proelium ab armatis de domus cuiusdam tecto ortum esse, qui
contra manipulum igneis armis conicere coeperunt. Currus armatus
ictibus milites defendere conatus est, deinde per aedifiicium
caute exploratores pervestigantes quinque puellas unumque virum
enectos invenerunt. Mulier quaedam ibidem vulnerata in nosocomium
pervehi noluit, omnes vero armati evanuerunt, quorum unus
vulneratus erat.
Dux Americanus Bryan Salas funestum diem istum appellavit,
rebellibus cruoris effusi culpam tribuens, qui eo confugerant;
auxilia quidem orbatis familiis praebitum iri.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|