Annus
2 0 0 6


Germanos probavisse Rumanos et Bulgaros unioni Europaeae accessuros esse

Germanos probavisse Rumanos et Bulgaros unioni Europaeae accessuros esse

Consilio foederali civitatum Germanarum placuit Rumanos et Bulgaros inde a Kal. Ianuariis anni 2007 unioni Europaeae interfore. Necesse fuit omnes civitates unionis Europaeae foedus probarent. Germani ultimi foedus probaverunt. Tamen consiliatores Germani poposcerunt, ut administratores Rumani et Bulgari quam celerrime menda corrigerent, quae a commissione Europaea inventa sunt. Haec imprimis in re iudicaria, corruptione opprimenda, pecuniis agrariis administrandis, bonitate alimentorum volatibusque observandis sunt. Sed in foedere, quod Rumani et Bulgari cum Europaeis inibunt, plures exceptiones scriptae sunt, quibuscum Rumani et Bulgari cogi possint ad condiciones explendas. Praeterea Christianus Wulf administer princeps Saxoniae inferioris dixit alias civitates unioni ea tantum condicione accedere posse, ut Europaei processus in forma unionis constituenda facerent. Formam enim unionis, quae a conventu Europaeo proposita est, Francogalli et Batavi anno 2005 suffragiis publicis repudiaverunt.

 

 

Scripsit Stefanus Weise Halensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae