Annus
2 0 0 6


Georgium Bush Vietnamiam visitare

Georgium Bush Vietnamiam visitare

Georgius Bush triginta annis post bellum inter Americanos et Vietnamenses confectum Vietnamiam visitat. Anthinae, quam Vietnamenses appellant Hanoi, in capite Vietnamiae summo honore receptus est. Nam Vietnamenses Americanis amicis uti cupiunt, ut Sinensibus resistere possint. Etsi enim Sinenses item atque Vietnamenses forma rei publicae socialistica utuntur, Vietnamenses Sinensium auctoritatem augescentem valde timent. Nemo est, qui Americanos propter bellum oderit. Immo multi Americam speciem libertatis et artis Pop ducunt. Praeterea Vietnamenses commercium imprimis cum Americanis habent ampliusque facere cupiunt. Iam nunc 25 centesimas rerum in Vietnamia factarum in Civitates Unitas exportant. Tamen etiam sunt, qui dubitent, an Americani Sinensibus pares esse possint. Nam Vietnamenses metuunt, ne Americani bello Iraquensi, querela, quam est cum Coreanis aquilonariis, apparatione atomica Iranensium se supra vires extendant.

Causa autem visitationis est congressus civitatum APEC, i.e. asiatico-pacifica associatio oeconomica, quae anno 1979 Canberrae in Canada condita est cuique praeter Vietnamiam et Civitates Unitas Australia, Brunei, Chila, Sina, Indonesia, Iaponia, Canada, Corea australis, Malaysia, Mexico, Papua-Novoginea, Peru, Philippinas, Russia, Sabana emporium (i.e. Singapur), Respublica Sinensis (i.e. Taivan), Thailandia intersunt. Itaque ne Georgius Bush quidem veritus est photographemata sui et Nguyen praesidentis Vietnamensium ante statuam Ho Chi Min, qui Americanis inimicissimus fuit, stantium permittere.

Scripsit Stefanus Weise Halensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae