De comitiis Congensibus
De comitiis Congensibus
Duo candidati de sella summa Rei Publicae Congensis mense
Octobri declinante inter se contenderunt: magistratum enim
supremum diutius gerere praesidens Josephus Kabila cupiebat,
quocum certabat Johannes Petrus Bemba (quem in imagine
aspicere licet). Duodesexaginta fere consensuum centesimae
priori, duo et quadraginta alteri tributa esse a consilio
comitiis praefecto Mercurii die adnuntiatum est, sed minime
decretus esse exitus videtur: nam J. P. Bemba, qui rebellibus
belli civilis tempore praefuerat, eventum repulit se omnia licita
experturum esse proclamans ut exitus sibi infaustus fraude
commutatus subvertatur. "Mihi pro! mundanae societati
nuntiandum est - inquit - exitum istum a me nullo modo acciptum
esse, omniaque ex lege temptatum iri, ut voluntas populi
Congensis observetur."
Quamquam comitiorum exitus a summo tribunali Congensi nondum
consideratum sit, plerique observatores toto ex orbe omnia iure
facta esse referunt. Mense Augusto praeterito fautores eiusdem J.
P. Bembae vehementibus tumultibus cladi candidati restiterunt;
Saturni recentissimo die ceterum quattuor homines rebus
perturbatis perierunt, quadringenti - inter quos haud pauci pueri
numerantur - in vincula coniecti sunt. Copiae ONUs ingentissimae
totius orbis in capite Congensi, ubi praestant oppositores,
creberrimae invigilant.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|