2006 Democratas victores discedere
Democratas e comitiis
Americanis victores discessisse
Die Martis Americani novum consilium publicum
creaverunt: Democratae evidenter Republicanos superaverunt. Cum
enim Republicani ante comitia habita 232 suffragia Democrataeque
202 habuerint, Democratae nunc 228 suffragia, Republicani autem
196 obtinent. Itaque Georgius Bush, qui Americanis etiamnunc
praeest, se valde afflictum esse dixit et culpam huius rei
praestare. Praeterea Donaldum Rumsfeld administrum defensionis
dimisit, quia res in Iraquia non satis bene procederent. Quo
Democratae victores se valde contentos praebuerunt dicentes, si
voto Americanorum Rumsfeld munere motus esset, comitia iam usui
magno fuisse. Tamen Bush affirmavit se rationes agendi non
penitus mutaturum esse, immo "Hostes", inquit,
"non iubilarent. Populo Iraquensi dico: Nolite timere. Et
copiis nostris: Nolite dubitare, quin Americani vos semper
adiuturi sint."
Sed Republicani non solum in consilio publico
maioritatem suffragiorum amiserunt, verum etiam in senatu, in
quem Americani 33 novos senatores lexerunt. In his iterum est
Hillaria Clinton uxor Billi Clinton, qui Americanis ante Georgium
Bush praefuit, et Eduardus Kennedy frater illius Joannis F.
Kennedy, qui anno 1963 interfectus est. Atque etiam Arnoldus
Schwarzegger ille actor celeber Hollyvoodianus Californiae iterum
gubernator praeerit.
Causae cladis Republicanorum et bellum Iraquense
et crimina corruptionis stuprique esse videntur. Atque Harrius
Reid, qui Democratis in senatu praeest, dixit sententiam
democratarum praesidenti nunc audiendam esse. Nam ad tria milia
militum Americanorum iam bello Iraquensi, quod septimanatim tria
millies centenis millibus Dollariorum constaret, interfecta esse.
Itaque haec post comitia ventum mutationis in America flaturum
esse. Quod erit demonstrandum ...
Scripsit Stefanus Weise Halensis
|