De cinaedorum pompa Hierosolymis habita
De cinaedorum pompa Hierosolymis habita
Quattuor fere milia virorum et mulierum homosexualium necnon
fautores iurium civilium in Iudaicam universitatem
Hierosolymitanam Veneris die convenerunt; tria milia astynomorum
se interposuerunt, ne qua contentio cum Iudaeis horthodoxis
oreretur. XXX homosexuales, qui reclamantes per urbem incedere
conati erant, in custodiam delati sunt. Reclamantes enim vetiti
sunt pompam antea propositam habere, postquam Palaestini
Israëlianos percutere minati erant, ad caedem in regione Gaza
recenter perpetratam ulciscendam, ideoque in stadio convenerunt,
ut custodes publici vigilantiae contra tromocratarum clades sese
dederent; sed contra pompam publicam per vias sanctae urbis
Iudaei horthodoxi iam diu opinionem suam patefecerant. Etiam
auctoritates islamicae et Christianae permissionem vehementer
reprehenderant: a Vaticano postulatum est, ne sensus fidelium
omnium iniuria ita afficeretur.
Homosexuales in stadio sermones aliquot audiverunt, subuculis
induti quibus optiones amatoriae ipsorum inscriptionibus
celebrabantur: in vexillo hoc legebatur, sua quemque ut Iudaeum
ratione vivere posse. Duo homines virilis spermatis modo induti
condomia gratis praebebant.
Pacifice omnia confecta sunt.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|