Annus
2 0 0 6


HOMO ADIVINANS DUXIT AMERICANOS AD SADDAMUM HUSSEIN

HOMO ADIVINANS DUXIT AMERICANOS AD SADDAMUM HUSSEIN

Uri Geller, rei psychicae clarissimus artifex, dixit magum aliquem effecisse ut Sadammus Hussein caperetur vivus: Se dedisse operam speculatoribus Americanis in Bello Frigido, et pro certo habere Saddamum non sine haruspicum artibus captum fuisse.

Si quis non credit esse sagas, hoc legat et lecto nuntio fortasse credat. Est locus in Iudea, maritimis non intactus ab undis, ubi celeberrimus psychicus Uri Geller vaticinatur fuisse magum aliquem, qui tres ante annos duceret Statotounitenses, ubi Iraquiae Saddam Hussein latuisset quaerentes. Omnes accepimus "latentem dictatorem sub terra inventum a milite Americano qui forte super aliquam petram grassaretur". Secundum U. Geller hoc non fuit fortuitum vel accidens, sed extraordinarii instrumenti divinationis effectu. Quod si verum est, remoto "spectatoris cuiusdam" monitu accidit uti dictator ille, hodie sententia mortis fulminatus in tribunali, in potestatem persequentium ceciderit. Anno peracto alius magus, Brasiliensis vir, repetebat summa 25 milliens oblatam propter capturam Sadammi, cum affirmaret sese descripsisse per litteras ad exercitum Americae missas locum in quo condemnatus tyranus sese occultaret. Sed nihil ex USA statim de hac re nuntiatum est; postremo, eum compertum fuisse per unum e familiaribus eius, qui sane interrogatus indicaverit latebras. Igitur, res in incerto stat. Turbida materia est. Et num fuerint sagae an tortores an milites super terras grassantes qui Sadammi Hussein latebras detegerint, fortasse magus aliquis clarificare poterit.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae