2006
Cancellariam Germanam et
administrum principem Britannorum novum pactum aeris caelique
protegendi facere velle
Cum Angela Merkel cancellaria
Germana cum Antonio Blair administro principe Britannorum
Londinii convenisset, dixit se et Blair in eo consentire, quod
novum pactum aeris caelique protegendi necessarium putarent. Nam
mutationem aeris caelique hominibus saeculi XXI problema maximum
fore. Merkel et Blair novum pactum pro actis Kyotensibus, quippe
quae solum usque ad annum 2012 valeant, inire cogitant.
Cancellariae enim persuasum est homines excitandos esse, ut
problema cognoscant. Praeterea Europaeis occasionem datam esse,
ut hoc pacto se aliis nationibus duces praeberent. Itaque dum
Germani unioni Europaeo et consilio VIII superiorum nationum
oeconomicarum a Kal. Ianuariis anni sequentis praesint, se huic
rei imprimis operam daturam esse. Atque Blair putat Americanos
quoque persuaderi posse, ut se pacto huic adiungant. Ad hunc enim
diem Americani acta Kyotensia non acceperunt. Blair ipse iam
antea Britannis anno proximo unionem Europaeam consiliumque VIII
superiorum nationum oeconomicarum gubernantibus imprimis
calefactionem terrenam et pauperiem Africanam domare studuit.
Itaque Merkel ad extremum dixit se inde pergere posse, ubi
Britanni finem fecissent.
Scripsit Stefanus Weise Halensis
|