Negotiationes cum Turquia maximo in periculo
Negotiationes cum Turquia maximo in periculo
Miserrime se habent
negotiationes inter Unionem Europaeam et Turquiam de accesu
navium (Graeco)cyprensium ad portus Turquiae. Si nulla solutio
inveniri potest, spatio duarum proximarum septimanarum
negotiationes de futuro statu Turquiae in spe terrae-membri UE
suspendentur.
Agitur de accessu navium Cypriotarum ad portus Turcicos, cui
consilio regimen Ancarense assentiri vult, si tantum navibus
aeronavibusque (Turco)cyprensium liceret merces suas necnon
peregrinatores directe in urbes terrarum Unionis Europeae vehi.
Nunc enim prohibitione tenentur civitates UE, ne commercio ullo
cum illegali regimine Rei Publicae Turcicae Cypri Septentrionalis
(a nemine, praeter Turquiam ipsam, officialiter agniti)
commerciis relationibusve officialibus iungantur.
Finnia, quae terra nunc moderator laboris UE est, proposuit
compromissum:
* Turquia aperiat duos aut tres portus aeriportusve navibus et
aeronavibus Rei Publicae Cypri (Graecorum)
* Cypriotis Turcis liceat per portum Famagusta commercium cum
terris UE directe agere
* separata pars Famagustae (Varosha) sub dicionem UE veniat,
sine tamen licentia Graecis Cypriotis data immobilia sua ibi
relicta reposcere.
Quibus consiliis tamen moderatoribus terrarum Unionis
Europaeae assentiri non contigit.
Scripsit Khan Krum
|