Annus
2 0 0 6


Photographemata militum Germanorum horrorem movere

Photographemata militum Germanorum horrorem movere

Photographemata militum Germanorum ab ephemeride, cui nomen Bild, edita horrorem movent: in quibus milites Germani, qui in Afganistania stationem habent, cum ossibus humanis ludentes videri possunt. Magistratus Germani et Afganstani se graviter commotos praebuerunt. Franciscus Iosephus Jung minister defensionis Germanus iam duo milites ordine movit et pollicitus est rem diligentissime inquisitum iri. Praeterea praefectum militibus educandis in Afganistaniam misit, qui educationem et motivationem militum probaret. Atque etiam Angela Merkel cancellaria foederalis dixit talia facinora non toleranda esse et acriter persecutum iri.

Photographemata annis 2003-2004 semper eodem loco in fovea lutea prope Cabul Afganistaniae caput sita facta esse videntur. An tribuni militum eius rei conscii fuerint, etiamnunc ignotum est. Tamen timor magnus ortus est securitatis militum et ultionis.

Scripsit Stefanus Weise Halensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae