Annus
2 0 0 6


Interrete in manu Civitatum Unitarum Americanarum mansurum esse

Interrete mox omnibus accessibile

A die Mercurii usque ad diem Veneris congressus Ordinis Civitatum Unitarum, qui de nuntiorum per totum orbem terrarum commercio fuit, in urbe Tuni locum habuit. Hoc in congressu nonnullae res maximi momenti decretae sunt. Atque primum legati inter se convenerunt Corpus Interretiale Nominum et Numerorum Assignatorum (ICANN) et in futurum tempus administrationem inscriptionum interretialium tenturum esse. Hoc enim corpus a Civitatibus Unitis Americanis observatur et administerio rerum oeconomicarum rationem reddere debet. Tamen illo ICANN forum internationale anno proximo adiungatur. Quo inter alia et hoc efficiatur, ut inscriptiones non iam tantum litteris Latinis, sed etiam Sinicis, Arabicis, Indicis etc. scribi possint. Kofi Annan secretarius generalis Ordinis Civitatum Unitarum decretum hoc valde laudavit, cum sententia eius Ordo Civitatum Unitarum minime aptus esset ad interrete administrandum. Ante congressum enim Brasilienses et Persae postulaverunt, ut interrete ab omnibus nationibus una administraretur. Etiam Europaei internationalisationi studuerunt. Sed consilio capto omnes se contentos praebuerunt.

Praeterea imprimis disputaverunt, quomodo discrimina technologica inter civitates diminui possent et omnibus interrete accessibile fieret. Hunc ad finem domus effectoria programmatum Microsoft praedicavit se centra computralia in civitatibus pauperioribus aedificare velle. Et Nicolas Negropontius conditor moderatorque laboratorii medialis universitatis Massachusettianae centum dollariorum computatrum portabile oculis legatorum proposuit. Hoc computatrum non publice, sed administeriis tantum eruditionis quarundam pauperiorum civitatum vendatur, ut liberi earum interreti uti possint. Cum autem non ubique in orbe terrarum vis electrica sit, computatro cupa inest ad electridem efficiendam.

 

Scripsit Stefan Weise Halensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae