CIVITAS VATICANA: Magna sepulchrorum area efossa aperitur
CIVITAS VATICANA: Magna sepulchrorum area efossa aperitur
Pavimentum in honorem Dionysii compertum est.
Operarii terram effodientes ut sub ipso Vaticano stabulum raedis construerent re improvisa comprehensi sunt. Ut enim machinas suas in terram ferrent, comperuerunt antiquam necropolin Romanam, sive aream sepulturariam, quae in diebus Iesu Christi extitit. Ex eo tempore ducentae tumbae, in variis altitudinibus fabricatae, et optime conservatae, in lucem extractae et compositae sunt.
Praeter inscriptiones funerarias (latine prorsus exaratae) nuntiantur inventa vasa, urnae, nummi, statuae, sive signa, necnon ossa, quae ostendunt et docent quasi mutae magistrae, ut viverent Romae mediocres homines, fabri, servi, mendici, ceteraque plebs, cuius alia non erant multa documenta, -ut in sepulchro antiqui tabellarii. Qui ergo praeest curandis antiquitatibus classicis in Vaticano, dominus Giandomenico Spinola, affirmat hanc novam esse quasi Pompeiam. Tot enim secreta funeraria revelat et manifesta facit. Opus conservandi talis monumenti constavit Civitati Vaticanae magna nummorum summa, sive US$480.000, sed multae dicuntur in eodem situ manere sepultae reliquiae antiquae Romae.
Igitur constructae sunt calles ut peregrini queant intrare, videre ossa et ea quae circum ossa sunt per familiares posita. Tanta fuit in reficiendo illo mundo subterraneo cura, ut etiam ovum gallinae, quod prope ossa infantis positum erat, refectum sit. Urbs aeterna non desivit aperiri, et plena secretorum se praebere. Hoc erat mausoleum situm propter viam Triumphalem. Et significat triumphum scientiae de vetustate, quae omnia esse solet. Conlaetamur Romanis, qui hoc monumentum recuperaverunt et quasi liberaverunt fragmentum memoriae a vetustatis catenis.
Scripsit Carolus Petreius Bogotensis
|