Islandi balaenas denuo venantur
Islandi balaenas denuo venantur
Longitudine 20 metrorum balaenoptera
physalus - quod genus balaenarum nomine Germanico Finnwal
commune notum est - in Oceano Atlantico 320 chiliometris ad
occidentem a litore Islandico modo captus prima est victima
consilii regiminis Islandiae, ne moratorium balaenos venandi
longius observaretur.
Moratorio, quod ante 21 annos introduxit Commissio
Internationalis Balaenopetarum, genera balaenarum, quibus
exstinctio immineret, adhuc protegebat protegitque. Moderatores
Islandiae putant tamen praeteritiis annis nonnulla genera horum
mammalium in mari viventium tam late se propagasse, ut nunc ipsa
detrimenti sint aliis animalibus marinis. Itaque licentiam
balaenopetis regimen Reykiavikense dedit unoquoque anno venandi
decem balaenopteras physalos necnon triginta balaenopteras
acutorostratas.
Simili ratione ducti a multis iam annis non observant
moratorium Norvegi. Venantur balaenas quoque Iapones, hi tamen
dicunt se id facere solum necessitudinibus scientificis
satisfaciendis.
Scripsit Nanompouphos
|