ITER OCEANICUM ANGUSTUM FIT
ITER OCEANICUM ANGUSTUM FIT
ciues Panamenses decernent die 22 Octobris utrum uia interoceanica amplianda sit.
iam in medio saeculo XVI isthmus Panamensis uia erat usitatissima ad uehendas merces e Pacifico in mare Atlanticum. quam ob rem domino Pascuali ab Andagoya commendauit Carolus V curare opus canalis faciendi inter Gades et Sinam. tria post saecula, cum Americanae prouinciae liberae essent, ipsae Ciuit. Foederatae Americae et Francogallia inter se pugnarunt utra aedificauisset. denique Ciuit. Foederatae Americae ualuerunt opus perficere eoque usi sunt mercatores ab anno 1914. nouis tamen foederibus actis, Panama eius imperium recuperauit ante kal. Ian. anni MM. partes saepissime disputabant de zona circa canalem deque eius lucrum. multi enim imperium in ipsa prouincia amissum notabant; et quod ad lucrum, citra 1977 –cum canalis penes Ciuit. Foederatas Americae erat– Panamá (ultima acuta) lucrabatur US 2 milliones quoque anno, priori anno –iam sub Panamensium imperio– US 800 milliones.
hucusque historia. nunc tamen cursus angustus uidetur, et sunt naues quae per eum transire nequeant. is enim aedificatus est ut duceret maximam Ciuit. Foederatarum Americae classis nauem eius temporis, id est 1910. hac de causa, quisque suffragio decernet die 22 Octobris utrum uia interoceanica amplianda sit. ita erit cum omnia ad canalem pertinentia comitiis decernantur.
scripsit Georgus Ritter, 15-21 Oct. a. 2006 in ‘El Espectador’, transtulit Quintus Gaetulius Bogotensis.
Scripsit QGB
|